Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 19:30-41 in Latin

Help us?

LUCAM 19:30-41 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

30 dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.
31 Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.
32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?
34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.
36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:
37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis.
39 Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.
40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:
LUCAM 19 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598