Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 17:4-8 in Latin

Help us?

LUCAM 17:4-8 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi.
5 Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
6 Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:
8 et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes?
LUCAM 17 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598