Text copied!
Bibles in Latin

LIBER NUMERI 23:10-23 in Latin

Help us?

LIBER NUMERI 23:10-23 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

10 Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.
11 Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc quod agis? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis.
12 Cui ille respondit: Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus?
13 Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei.
14 Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete,
15 dixit ad Balac: Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam.
16 Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei.
17 Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locutus est Dominus?
18 At ille, assumpta parabola sua, ait: Sta, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor:
19 non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit?
20 Ad benedicendum adductus sum: benedictionem prohibere non valeo.
21 Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo.
22 Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis.
23 Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus.
LIBER NUMERI 23 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598