Text copied!
Bibles in Latin

LIBER NUMERI 21:19-26 in Latin

Help us?

LIBER NUMERI 21:19-26 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

19 De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth.
20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.
21 Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens:
22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.
23 Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.
24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum.
25 Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus.
26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon.
LIBER NUMERI 21 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598