Text copied!
Bibles in Latin

LIBER NUMERI 15:11-36 in Latin

Help us?

LIBER NUMERI 15:11-36 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

11 Sic facies
12 per singulos boves et arietis et agnos et hædos.
13 Tam indigenæ quam peregrini
14 eodem ritu offerent sacrificia.
15 Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.
16 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
17 Loquere filiis Israël, et dices ad eos:
18 Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,
19 et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino
20 de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,
21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
22 Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen,
23 et mandavit per eum ad vos, a die qua cœpit jubere et ultra,
24 oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato:
25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo:
26 et dimittetur universæ plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
27 Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo:
28 et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi.
29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
30 Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo:
31 verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.
32 Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,
33 obtulerunt eum Moysi et Aaron et universæ multitudini.
34 Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent.
35 Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
36 Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat Dominus.
LIBER NUMERI 15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598