Text copied!
Bibles in Latin

LIBER NUMERI 13:26-30 in Latin

Help us?

LIBER NUMERI 13:26-30 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

26 Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,
27 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ:
28 et narraverunt, dicentes: Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest:
29 sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.
30 Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis: Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.
LIBER NUMERI 13 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598