Text copied!
Bibles in Latin

LIBER NUMERI 13:1-24 in Latin

Help us?

LIBER NUMERI 13:1-24 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

1 Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.
2 Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
3 Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus.
4 Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.
5 De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.
6 De tribu Simeon, Saphat filium Huri.
7 De tribu Juda, Caleb filium Jephone.
8 De tribu Issachar, Igal filium Joseph.
9 De tribu Ephraim, Osee filium Nun.
10 De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.
11 De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.
12 De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.
13 De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.
14 De tribu Aser, Sthur filium Michaël.
15 De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.
16 De tribu Gad, Guel filium Machi.
17 Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram: vocavitque Osee filium Nun, Josue.
18 Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,
19 considerate terram, qualis sit: et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures:
20 ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratæ an absque muris:
21 humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.
22 Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
23 Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.
24 Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt:
LIBER NUMERI 13 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598