Text copied!
Bibles in Latin

LIBER NUMERI 10:11-22 in Latin

Help us?

LIBER NUMERI 10:11-22 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis:
12 profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
13 Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.
14 Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.
16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
21 Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
LIBER NUMERI 10 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598