Text copied!
Bibles in Latin

LEVITICUS 8:30-32 in Latin

Help us?

LEVITICUS 8:30-32 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.
31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos:
32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.
LEVITICUS 8 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598