Text copied!
Bibles in Latin

LEVITICUS 8:24-29 in Latin

Help us?

LEVITICUS 8:24-29 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

24 Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum:
25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.
26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,
27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.
29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.
LEVITICUS 8 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598