Text copied!
Bibles in Latin

LEVITICUS 7:6-13 in Latin

Help us?

LEVITICUS 7:6-13 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
8 Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.
9 Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur:
10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.
11 Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas:
13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis:
LEVITICUS 7 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598