Text copied!
Bibles in Latin

LEVITICUS 25:23-55 in Latin

Help us?

LEVITICUS 25:23-55 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis:
24 unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.
31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.
32 Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi:
33 si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.
34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
40 sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilæum operabitur apud te,
41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum:
43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt:
45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:
46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus:
48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium:
52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
53 quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.
55 Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.
LEVITICUS 25 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598