Text copied!
Bibles in Latin

LEVITICUS 22:1-8 in Latin

Help us?

LEVITICUS 22:1-8 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus.
3 Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.
4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
5 et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,
6 immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,
7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
8 Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.
LEVITICUS 22 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598