Text copied!
Bibles in Latin

LEVITICUS 20:7-16 in Latin

Help us?

LEVITICUS 20:7-16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
8 Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos.
9 Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum.
10 Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera.
11 Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos.
12 Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos.
13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas: morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.
14 Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.
15 Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite.
16 Mulier, quæ succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos.
LEVITICUS 20 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598