Text copied!
Bibles in Latin

LEVITICUS 18:7-16 in Latin

Help us?

LEVITICUS 18:7-16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

7 Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus.
8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est.
9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est.
11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui.
13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.
15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.
16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est.
LEVITICUS 18 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598