Text copied!
Bibles in Latin

LEVITICUS 18:11-18 in Latin

Help us?

LEVITICUS 18:11-18 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui.
13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.
15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.
16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est.
17 Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
18 Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.
LEVITICUS 18 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598