Text copied!
Bibles in Latin

LEVITICUS 16:1-19 in Latin

Help us?

LEVITICUS 16:1-19 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt:
2 et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),
3 nisi hæc ante fecerit: vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
4 Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
5 Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
6 Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii:
8 mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario:
9 cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:
10 cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
11 His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum:
12 assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta:
13 ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur.
14 Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.
17 Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur.
18 Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum:
19 aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël.
LEVITICUS 16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598