Text copied!
Bibles in Latin

LEVITICUS 11:12-34 in Latin

Help us?

LEVITICUS 11:12-34 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

12 Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
13 Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum,
14 et milvum ac vulturem juxta genus suum,
15 et omne corvini generis in similitudinem suam,
16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum:
17 bubonem, et mergulum, et ibin,
18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,
19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,
22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.
23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:
24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:
25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis.
29 Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,
30 mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.
31 Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:
32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
LEVITICUS 11 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598