Text copied!
Bibles in Latin

IUDICUM 2:7-13 in Latin

Help us?

IUDICUM 2:7-13 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

7 servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël.
8 Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum,
9 et sepelierunt eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare in monte Ephraim, a septentrionali plaga montis Gaas.
10 Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quæ fecerat cum Israël.
11 Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.
12 Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos: et ad iracundiam concitaverunt Dominum,
13 dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth.
IUDICUM 2 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598