Text copied!
Bibles in Latin

IUDICUM 21:9-12 in Latin

Help us?

IUDICUM 21:9-12 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

9 (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.)
10 Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et præceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum.
11 Et hoc erit quod observare debebitis: omne generis masculini, et mulieres quæ cognoverunt viros, interficite; virgines autem reservate.
12 Inventæque sunt de Jabes Galaad quadringentæ virgines, quæ nescierunt viri thorum: et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan.
IUDICUM 21 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598