Text copied!
Bibles in Latin

IOSUE 24:21-27 in Latin

Help us?

IOSUE 24:21-27 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

21 Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.
22 Et Josue ad populum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes.
23 Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël.
24 Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis ejus.
25 Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem.
26 Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quæ erat in sanctuario Domini:
27 et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.
IOSUE 24 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598