Text copied!
Bibles in Latin

IOHANNEM 9:19-34 in Latin

Help us?

IOHANNEM 9:19-34 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

19 et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt?
20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est:
21 quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur.
22 Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
23 Propterea parentes ejus dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate.
24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.
25 Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
26 Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos?
27 Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?
28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.
29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit.
30 Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:
31 scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
34 Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.
IOHANNEM 9 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598