Text copied!
Bibles in Latin

IOHANNEM 7:14-38 in Latin

Help us?

IOHANNEM 7:14-38 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
15 Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
16 Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
19 Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?
20 Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?
21 Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:
22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere?
26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.
30 Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?
32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
33 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit.
34 Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.
35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?
36 quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
IOHANNEM 7 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598