Text copied!
Bibles in Latin

IOHANNEM 6:40-48 in Latin

Help us?

IOHANNEM 6:40-48 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,
42 et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi?
43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:
44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
45 Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47 Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam.
48 Ego sum panis vitæ.
IOHANNEM 6 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598