Text copied!
Bibles in Latin

IOHANNEM 6:18-23 in Latin

Help us?

IOHANNEM 6:18-23 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.
21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent:
23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.
IOHANNEM 6 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598