Text copied!
Bibles in Latin

IOHANNEM 6:14-19 in Latin

Help us?

IOHANNEM 6:14-19 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.
17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.
18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
IOHANNEM 6 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598