Text copied!
Bibles in Latin

IOHANNEM 4:40-47 in Latin

Help us?

IOHANNEM 4:40-47 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
42 Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
45 Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.
46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori.
IOHANNEM 4 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598