Text copied!
Bibles in Latin

IOHANNEM 4:4-23 in Latin

Help us?

IOHANNEM 4:4-23 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

4 Oportebat autem eum transire per Samariam.
5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.
6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere.
8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.
10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?
13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum:
14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.
17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;
18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.
19 Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.
20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
21 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
22 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.
23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
IOHANNEM 4 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598