Text copied!
Bibles in Latin

IOHANNEM 21:4-19 in Latin

Help us?

IOHANNEM 21:4-19 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

4 Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.
5 Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.
6 Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.
7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.
9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.
10 Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.
11 Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.
12 Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est.
13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
14 Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
16 Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
17 Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.
18 Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me.
IOHANNEM 21 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598