Text copied!
Bibles in Latin

IOHANNEM 1:27-50 in Latin

Help us?

IOHANNEM 1:27-50 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:
31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.
32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
33 Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.
37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?
39 Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.
40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
43 In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me.
44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.
45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
46 Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide.
47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.
48 Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
49 Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.
50 Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis.
IOHANNEM 1 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598