Text copied!
Bibles in Latin

I REGUM 2:7-14 in Latin

Help us?

I REGUM 2:7-14 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

7 Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua: occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.
8 Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio:
9 tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei: deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos.
10 Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.
11 Dies autem quibus regnavit David super Israël, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis; in Jerusalem, triginta tribus.
12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis.
13 Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quæ dixit ei: Pacificusne est ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus.
14 Addiditque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille:
I REGUM 2 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598