Text copied!
Bibles in Latin

ECCLESIASTES 7:6-13 in Latin

Help us?

ECCLESIASTES 7:6-13 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

6 Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi;
7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
8 Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
9 Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.
10 Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
11 Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
12 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
ECCLESIASTES 7 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598