Text copied!
Bibles in Latin

ECCLESIASTES 5:4-7 in Latin

Help us?

ECCLESIASTES 5:4-7 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

4 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.
6 Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.
7 Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii;
ECCLESIASTES 5 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598