Text copied!
Bibles in Latin

ECCLESIASTES 1:8-15 in Latin

Help us?

ECCLESIASTES 1:8-15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

8 Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.
11 Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
12 Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem;
13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
ECCLESIASTES 1 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598