Text copied!
Bibles in Latin

CANTICUM CANTICORUM 4:9-15 in Latin

Help us?

CANTICUM CANTICORUM 4:9-15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
13 Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.
14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.
15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.
CANTICUM CANTICORUM 4 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598