Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 8:22-30 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 8:22-30 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
24 Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.
27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem:
28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
29 Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum.
30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis?
ACTUUM APOSTOLORUM 8 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598