Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 8:16-27 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 8:16-27 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:
20 Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo.
22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
24 Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.
27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem:
ACTUUM APOSTOLORUM 8 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598