Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 8:13-23 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 8:13-23 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

13 Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum:
16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:
20 Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo.
22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
ACTUUM APOSTOLORUM 8 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598