Text copied!
CopyCompare
- ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 7

ACTUUM APOSTOLORUM 7:43-59

Help us?
Click on verse(s) to share them!
43Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas: et transferam vos trans Babylonem.
44Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.
45Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
46qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.
47Salomon autem ædificavit illi domum.
48Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
49Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi? dicit Dominus: aut quis locus requietionis meæ est?
50Nonne manus mea fecit hæc omnia?
51Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos.
52Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis:
53qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.
54Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
55Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
56Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
57Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
58Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum.
59Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 7ACTUUM APOSTOLORUM 7
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 7:43-59ACTUUM APOSTOLORUM 7:43-59