Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 7:19-37 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 7:19-37 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

19 Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur.
20 Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo: qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
21 Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.
22 Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis.
23 Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël.
24 Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio.
25 Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt.
26 Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum?
27 Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos?
28 Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium?
29 Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi.
31 Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens:
32 Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
33 Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est.
34 Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum.
35 Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.
36 Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
37 Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis.
ACTUUM APOSTOLORUM 7 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598