Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 4:12-31 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 4:12-31 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant:
14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem,
16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare.
17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.
19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.
20 Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.
21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.
22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt:
25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
26 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël,
28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.
31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
ACTUUM APOSTOLORUM 4 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598