Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 3:4-14 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 3:4-14 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

4 Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos.
5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
6 Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.
7 Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ.
8 Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.
10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.
11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.
12 Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
ACTUUM APOSTOLORUM 3 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598