Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 2:15-20 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 2:15-20 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

15 Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia:
16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël:
17 Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:
19 et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:
20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
ACTUUM APOSTOLORUM 2 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598