Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 27:9-20 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 27:9-20 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

9 Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus,
10 dicens eis: Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
11 Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur.
12 Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum.
13 Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.
15 Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
16 In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.
17 Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.
18 Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt:
19 et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt.
20 Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ.
ACTUUM APOSTOLORUM 27 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598