Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 26:2-14 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 26:2-14 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

2 De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
3 maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones: propter quod obsecro patienter me audias.
4 Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi:
5 præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus.
6 Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus:
7 in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex.
8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
10 quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam.
11 Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
12 In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
13 die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
14 Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
ACTUUM APOSTOLORUM 26 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598