Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 24:14-20 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 24:14-20 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt:
15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
17 Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
18 in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu.
19 Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me:
20 aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
ACTUUM APOSTOLORUM 24 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598