Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 20:25-31 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 20:25-31 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.
26 Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
27 Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
28 Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
30 Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
31 Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
ACTUUM APOSTOLORUM 20 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598