Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 1:13-18 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 1:13-18 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

13 Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.
14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
15 In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti):
16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum:
17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.
18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus.
ACTUUM APOSTOLORUM 1 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598