Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 1:1-9 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 1:1-9 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere
2 usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est:
3 quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
4 Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum:
5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël?
7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate:
8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
9 Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
ACTUUM APOSTOLORUM 1 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598