Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 18:22-27 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 18:22-27 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

22 Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.
23 Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
24 Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
25 Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.
26 Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
27 Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant.
ACTUUM APOSTOLORUM 18 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598